- LUGANUM
- LUGANUMItal. Lugano, Germ. Lauvis, opp. Italiae est, ad lacum, quem quidam ab opp. Luganensem, alii Gauni lacum vocant, qui ad laevam Larium, Verbanum a dextris habet, in quem sese exonerat. Olim sub Ducibus Mediolanensibus, dein a Gallis occupatum, quorum tempore, A. C. 1511. ob nuntium Suitensium hîc a Gallis undis mersum,. insigniaque horum contumeliose habita, ager ab helvetiis vastatus est: Postea A. C. 1513. dono Maximiliani Sfortiae Ducis Mediol. in Helvetiorum manus pervenit. Caput praefecturae Luganensis, quae inter 4. Italicas principem tenet locum: Eius praefectus Capitaneus dicitur, et omnium Praefecturarum, belli tempore, imperium habet. Luganensium appendix oilm Mendrisium fuit. Stumpf. l. 9. de Lepontiis c. 9. et de Rep. Helvet. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.